Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 36
1 (35:1) pro victoria servi Domini David
2 (35:2) dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius
3 (35:3) quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
4 (35:4) verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
5 (35:5) iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
6 (35:6) Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
7 (35:7) iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine
8 (35:8) quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
9 (35:9) inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos
10 (35:10) quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
11 (35:11) adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
12 (35:12) ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
13 (35:13) ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3