Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 35
1 (34:1) David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me
2 (34:2) adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum
3 (34:3) evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum
4 (34:4) confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
5 (34:5) fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat
6 (34:6) sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos
7 (34:7) quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae
8 (34:8) veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
9 (34:9) anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua
10 (34:10) omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento
11 (34:11) surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me
12 (34:12) reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae
13 (34:13) ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur
14 (34:14) quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar
15 (34:15) et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
16 (34:16) scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis
17 (34:17) Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam
18 (34:18) confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te
19 (34:19) non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo
20 (34:20) non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant
21 (34:21) et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster
22 (34:22) vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
23 (34:23) consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam
24 (34:24) iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi
25 (34:25) ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum
26 (34:26) confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me
27 (34:27) laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui
28 (34:28) et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3