Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 34
1 (33:1) David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit
2 (33:2) benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo
3 (33:3) in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur
4 (33:4) magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter
5 (33:5) quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me
6 (33:6) respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur
7 (33:7) hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum
8 (33:8) circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos
9 (33:9) gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo
10 (33:10) timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum
11 (33:11) leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum
12 (33:12) venite filii audite me timorem Domini docebo vos
13 (33:13) quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos
14 (33:14) custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum
15 (33:15) recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam
16 (33:16) oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum
17 (33:17) vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum
18 (33:18) clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos
19 (33:19) iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit
20 (33:20) multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus
21 (33:21) custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur
22 (33:22) interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur
23 (33:23) redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in eo
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3