Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 32
1 (31:1) David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
2 (31:2) beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus
3 (31:3) quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
4 (31:4) die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
5 (31:5) peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
6 (31:6) pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
7 (31:7) tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper
8 (31:8) doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo
9 (31:9) nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
10 (31:10) multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
11 (31:11) laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3