Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 30
1 (29:1) psalmus cantici pro dedicatione domus David
2 (29:2) exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me
3 (29:3) Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
4 (29:4) Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum
5 (29:5) cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
6 (29:6) quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
7 (29:7) ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum
8 (29:8) Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
9 (29:9) ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
10 (29:10) quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
11 (29:11) audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
12 (29:12) convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
13 (29:13) ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3