Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 29
1 (28:1) canticum David adferte Domino filios arietum
2 (28:2) adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto
3 (28:3) vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas
4 (28:4) vox Domini in fortitudine vox Domini in decore
5 (28:5) vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
6 (28:6) et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis
7 (28:7) vox Domini dividens flammas ignis
8 (28:8) vox Domini parturire faciens desertum Cades
9 (28:9) vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam
10 (28:10) Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum
11 (28:11) Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3