Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 28
1 (27:1) David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum
2 (27:2) audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum
3 (27:3) ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum
4 (27:4) da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis
5 (27:5) quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis
6 (27:6) benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae
7 (27:7) Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi
8 (27:8) Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est
9 (27:9) salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3