Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 24
1 (23:1) David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius
2 (23:2) quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum
3 (23:3) quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius
4 (23:4) innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose
5 (23:5) accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo
6 (23:6) haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper
7 (23:7) levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae
8 (23:8) quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio
9 (23:9) levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae
10 (23:10) quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3