Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 23
1 (22:1) canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit
2 (22:2) in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me
3 (22:3) animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum
4 (22:4) sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me
5 (22:5) pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians
6 (22:6) sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3