Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 22
1 (21:1) victori pro cervo matutino canticum
2 (21:2) Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei
3 (21:3) Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi
4 (21:4) et tu sancte habitator Laus Israhel
5 (21:5) in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos
6 (21:6) ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi
7 (21:7) ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis
8 (21:8) omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput
9 (21:9) confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
10 (21:10) tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae
11 (21:11) in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu
12 (21:12) ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor
13 (21:13) circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me
14 (21:14) aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
15 (21:15) sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
16 (21:16) aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me
17 (21:17) circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos
18 (21:18) numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me
19 (21:19) diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem
20 (21:20) tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina
21 (21:21) erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
22 (21:22) salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me
23 (21:23) narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
24 (21:24) qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum
25 (21:25) et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit
26 (21:26) apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum
27 (21:27) comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum
28 (21:28) recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
29 (21:29) quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
30 (21:30) comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem
31 (21:31) et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
32 (21:32) narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3