Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 21
1 (20:1) victori canticum David
2 (20:2) Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
3 (20:3) desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
4 (20:4) quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
5 (20:5) vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
6 (20:6) magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
7 (20:7) pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
8 (20:8) quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
9 (20:9) inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
10 (20:10) pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
11 (20:11) fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
12 (20:12) quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
13 (20:13) quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
14 (20:14) exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3