Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 20
1 (19:1) victori canticum David
2 (19:2) exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
3 (19:3) mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te
4 (19:4) memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper
5 (19:5) det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat
6 (19:6) laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros
7 (19:7) impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae
8 (19:8) hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur
9 (19:9) ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus
10 (19:10) Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3