Kapitel 17
1 |
(16:1) oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii
|
2 |
(16:2) de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
|
3 |
(16:3) probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti
|
4 |
(16:4) cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis
|
5 |
(16:5) sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea
|
6 |
(16:6) ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum
|
7 |
(16:7) mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium
|
8 |
(16:8) a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me
|
9 |
(16:9) a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt
|
10 |
(16:10) adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe
|
11 |
(16:11) incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram
|
12 |
(16:12) similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis
|
13 |
(16:13) surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus
|
14 |
(16:14) a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum
|
15 |
(16:15) ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua
|
|
 |