Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 15
1 (14:1) canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo
2 (14:2) qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3 (14:3) loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo
4 (14:4) dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat
5 (14:5) pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3