Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 14
1 (13:1) victori David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum
2 (13:2) Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum
3 (13:3) omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
4 (13:4) nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis
5 (13:5) Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine
6 (13:6) quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est
7 (13:7) quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3