Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 12
1 (11:1) victori pro octava canticum David
2 (11:2) salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum
3 (11:3) frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt
4 (11:4) disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam
5 (11:5) qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est
6 (11:6) propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum
7 (11:7) eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum
8 (11:8) tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum
9 (11:9) in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3