Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Jobs Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 39
1 (38:39) numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
2 (38:40) quando cubant in antris et in specubus insidiantur
3 (38:41) quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
4 (39:1) numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti
5 (39:2) dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum
6 (39:3) incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt
7 (39:4) separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas
8 (39:5) quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit
9 (39:6) cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis
10 (39:7) contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit
11 (39:8) circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit
12 (39:9) numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum
13 (39:10) numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te
14 (39:11) numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos
15 (39:12) numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget
16 (39:13) pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris
17 (39:14) quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea
18 (39:15) obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant
19 (39:16) duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente
20 (39:17) privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam
21 (39:18) cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius
22 (39:19) numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum
23 (39:20) numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror
24 (39:21) terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis
25 (39:22) contemnit pavorem nec cedit gladio
26 (39:23) super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus
27 (39:24) fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem
28 (39:25) ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus
29 (39:26) numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum
30 (39:27) aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum
31 (39:28) in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus
32 (39:29) inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt
33 (39:30) pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest
34 (39:31) et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
35 (39:32) numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
36 (39:33) respondens autem Iob Domino dixit
37 (39:34) qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
38 (39:35) unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3